- MAGISTERIANI seu MAGISTRIANI
- MAGISTERIANI, seu MAGISTRIANIin Epistolis Hormisdae Pontif. et apud Victorem Tunnens. in Chronico, Μαγιςτριανὸι, apud Gelasium Cyzicenum l. 3. de Concil. Nic. Palladium in Histor. Lausiac. c. 149. Isid. Pelus. Ep. 229. Alios, Ioanni Meursio in Glossar. laudatos, Officiales sunt Magistri Officiorum: Agentes inrebus, ut est in vet. Lexico; quod ex eorum Schola exsecutores litis Magistro Officiorum attribuerentur, dicti. Καθωσιωμένος dicuntur, in Relatione Nestorii in Synodo Ephes. part. 2. Act. 1. Concil. Chalcedon. Act. 3. 10. p. 176. 177. etc. edit. 1618. Spectabiles,in Suggestiene Legatorum ad Hormisdam Pontif. Roman. inter Epistolas eius, C. du Fresne in Glossar. et I. Calvin. Lex Iur. Idem Magistri Principes appellantur, in Passion. Processi et Martiniani, Erant autem custodientes eosdem beatissimos Apostolos milites multi, inter quos erant duo magistri principes Processus et Martinianus. Et Magistriani principes, paulo post: Tunc baptizati sunt beati Processus et Martinianus, magistriani principes. Ubi Principes, sunt primates officii. Nempe singula officia Palatina habebant principes suos, qui et primates officii dicebantur et priores: praeter hos erat Magister offiorum, qui omnibus offciis praeerat et omnium officiorum Palatinorum ac principum officorum Princeps fuit et Magister. Unde, qui ei suberant. Magisteriani vel Magistri principes: de ipso autem Officiorum Magistro, Magisteriana potestas, dicebatur. Vide Salmas. ad Iul. Capitolin. in Marco. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.